- BADENA seu BADA
- BADENA, seu BADACaput Comitatus cognominis, oppid. elegans Helvetiae, cum duplici olim arce: nomen habet a saluberrimis suis thermis: hinc quibusdam Thermopolis, aliis Castellum Thermarum: nonnullis aquae Helveticae dictum, unde et cives Aquenses. Unum est ex Helvetiae antiquissimis, et iam tempore Iulii Caesaris magni nominis vicus, qui postea in municipium excrevit. Othone victô, a Caecina Vitellii Imperatoris Duce direptus thermatum vicus et aquarum castellum est, Circa A. C. 71. Vide Tacit. l. 1. Hist. Postea tamen restitutum, ut patet ex marmorea columna, cum inscriptione, Traiano dedicata, A. C. 100. quam Aegidius Tschudus, rum praefectus huius Comitatus ante arcis pontem collocavit, A. C. 1534. Vide Guillim. p. 159. et Stumpf. Chron. l. 4. c. 21. ut et alterâ, cuius inscriptio Antonini Caracallae Severi filii mentionem praefert: in templo oppidi. Simler. Sub Valentiniano dein, Alemannorum in Helvetiam irruptione, iterum male habitum oppidum, tertiâ tamen vice, (nam inter oppida ab Helvetiis incensa, tempore Iulii Caesaris quoque fuisse, vero est simile,) refloruit, ob commoditatem tum thermarum, tum transitus ex Germania et Helvetiis, per Verbigenum pagum, in Galliam et Italiam. Comites habuit sui nominis, quorum familiâ exstinctâ, saecul. 12. pervenit ad Comites de Kyburg; e quibus Hartmannus Episcopo Argentinensi illud donavit, ab eoque rursus feudilocô accepit, A. C. 1244. Sed et hâc stir pe abolitâ, Habspurgiis accessit, qui, cum multis aliis, hunc Comitatum Austriae domui iunxêre. Unde in bello, inter Archiducem Albertum et Tigurinos, praesidium hîc ingens Austriacorum, istis multum molestiae creavit. Tandem proscriptô a Sigismundo Imperatore et excommunicatô a Concilio Constantiensi Fridericô Austriô, Helvetii, mandatô Imperatoris, inter alia Badenam quoque Austriacis ademêre. A. C. 1415. postquam Tigurinis oppidum obsidentibus, coeteri Pagi quoque sese coniunxissent. Tum arx, quâ totâ Helvetiâ munitiorem Austrii non habebant, deleta: nomen ei der Stein. Oppidum vero paulo post ab Imperatore cum Bremogarto, Mellinga, et Surseio Tigurinis oppignoratum est: qui A, C. 1416. in huius oppignorationis participationem quinque Helvetiorum Pagos Lucernam, Suitiam, Underwaldiam, Tugium et Glaronam: exin Uriam, tandem quoque Bernates admisêre, a quibus usque ad haec tempora, per Praefectos biennales in altera arce, ad pontem sitâ, habitantes, regitur. Publicus Pagorum Senatus in huius oppidi curia, statis temporibus, aliisque necessitate urgente, haberi solet, quod et antiquissimis temporibus usu venisse, Helvetiis ibi Archiva sua habentibus, Cluverius refert, ob loci opportunitatem, amcenitatem et salubritatem. Disputatio quoque hîc inter Oecolampadium et Eccium habita de Cena domini aliisque articulis controversis, 16. Maii. A. C. 1526. oppido famam conciliavit. Situm est illud in Pago Tugino, ad Limagum Fluv. qui---- Tigurinamque adluit urbem,Thermopolimque adiens, ad olenteis sulpure terras,Arenteisque locos, Epicurea moenia lambit.Ut >Henr. Glareanus canit, descript. Helvet. Vide quoque in voce Aquae, et Thermae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.